- OPPESSULANDI Januas
- OPPESSULANDI Januasapud Veteres modus haud simplex fuit; nec enim eôdem munimine interiorum conclavium et oecorum fores, quô primae domus ianuae, quae in publicum aperiebantur et urbis portae, firmari consuevêre. Comici certe haec rite distinguunt. Unde Terentius Eun. Actu 4. sc. 6. v. 25. de prima ianua, quam oppugnatum veniebat miles, ostium, inquit, obsera intus, i. e. obditâ serâ seu vecte ligneô ostium intus occlude; Graece dixisset, μόχλωσον τὴν θόραν ἔνδεθεν. At de conclavi vel thalamo dicit, pessulum ostio obde; ferreô obice intus occlusisse significans. Cuiusmodi obices ferreos, quibus interiorum membrorum domus fores oppessulantur, Galli verucla dicunt, uti ipsas fores sic oppessulatas veruclatas, vulgo verroiiillees. Duo autem pessuli ferme singulis foribus addebantur, sicut hodieque moris est, in superiore parte unus, inferiore alter. Inde apud Plautum. Aulularia, Actu 1. sc. 2. v. 26. Ostium intus ambobus occlude pessulis: quod de sera vel vecte ligneo non potest accipi. Nec enim duabus seris vel μοχλεῖς ianuas muniri moris erat, licet apud Polybium legatur l. 15. de foribus quibusdam duplici claustrô obseratis, id enim minime perpetuum ac sollenne, et proin notatum Polybio: Apud Appuleium l. 3. de cubiculi foribus, a Photide intus oculusis, Et cum dicto, inquit, pessulis iniectis et uncinô firmiter immisso etc. Ubi libri quidam unco: uncus vel uncinus immittitur, iniciuntur pessuli, et sic intus fores oppessulantur. Ubi videmus, duplici pessulô et uncinô firmari, cuiusinodi uncinum Glossae exponunt κόρακα; adeoque rationem hanc diversam esse a sera, βαλάνῳ seu βαλανάγρᾳ, de qua infra: quae duo recentiores confundunt. Duobus igitur pessulis fores occludebantur ab his, qui intus erant et securi volebant esse in eo conclavi, quod ad hunc modum tutum praestabatur. Neque ullâ clave ab his, qui foris adstabant foribus, eiusmodi pessuli removeri aut succuti poterant. Ut autem istiusmodi ostia intus oppessulata, ut cellariorum, apothecarum vel aliorum membrorum, reponendis vesl ibus et aliis domesticis rebus destinatorum, in quibus maneat nemo, qui posset intus occludere vel recludere, ab his qui foris veniunt, reserari et discedentibus inde iterum obserari possent, clave opus erat, quâ immissâ ab his, qui foris erant, adducebatur aut reducebatur pessulus, quô ostium intus vinctum et posti iunctum retinebatur, uti etiamnum fieri solet. Sed hac de te dicemus infra, ubi de Reserandi modo. Neque vero oppessulâsse fores contenti Veteres praeter pessulos, quibus iniectis fores occludebantur ab intus manentibus, alios etiam obices ferreos affixos habuêre, ut de Penelope thalamum aedium intimum ul imumque, in quo pretiosa cimelia illi reposita iacebant, aperiente, legimus apud Homer. Od. φ. Verum de his vide supra in voce Obices infra Pessulus; plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solm. p. 923. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.